EPHEBI

EPHEBI
EPHEBI
apud Athenienses dicti sunt, qui nomina sua inter Ephebos, i. e. puberes, profitebantur: cuius professionis annus legitimus erat aetatis decimus octavus. Pollux l. 8. c. 9. καὶ εἰς μὲν τοὺς Ε᾿φήβους εἰσῄεσαν εντωκαίδεκα ἔτη γενόμενοι. Cuius aetatis ut certius caperetur argumentum, solebant virilitatem explorare, an per aetatem ad publica munia, εἰς τὸ περιπολεῖν τὰ περὶ πόλιν φρούρια, ad custodiam urbis agrique, utiles essent: quod Δοκιμασία vocatum, cuius meminit
Aristophanes Vespis. Albo dein Ephebi inscribebantur, eodem die quo liberi solebant εἰς τοὺς φράτορας referri, nempe Apaturiorum die, quae Κουρεῶτις dicta est, quâ epulum quoque τοῖς φρατορσι praebebatur; hoc modo: Vinum, honori Herculis sacrum, propinabant coetui praesenti, quem ritum Οἰνηςτηρίαν appllavêre. Athen. l. 11. οἱ μέλλοντες ἀποκείρειν τὸν οκόλλυν, εἰσφέρουσι τῷ Η῾ρακλεῖ μέγα ποτήριον, πληρώσαντες οἴνου, ὃ καλοῦσιν Οἰνιςτηρίαν, καὶ πείσαντες, τοῖς συνέλθουσι διδόασι πιεῖν. Sic comam deponebant ipso hoc die, hostiamque Dianae mactabant, quae hostia Κουρεῖον dicebatur. Offerebant autem comam fluviis patriis, τοῖς ἐγχωρίοις ποταμοῖς, plerumque. Unde apud Pausan. in Attic. legimus, Peleum crines suos Sperchio vovisse, si Achilles salvus rediisset: idem de Memnone, qui Nilo comam sacram fecit, narrat Philostrat. Contrarium iussi sunt facere Nazaraei, qui caesariem suam in igenem coniciebant, Num. c. 3. Sic postquam inscripti sunt, biennio expleto, anno nempe vigesimo, accedebat tertia professio apud populares, atque inscribebantur Lexiarchico, et abhinc sui erant iuris, mittique ad negotia poterant, ac Testamenti habebant factionem, e Lege seilicet annali, quâ is, qui annos est natus viginti ἤδη τὰ πατρῷα παρελάμβανεν. Hoc vocabant Graeci ἐγγράφεςθαι εἰς ἄνδρας, quia tunc in viros transscribebantur: dicebatur quoque δοκιμαςθεὶς qui huic albo inscriptus est; quia prius Lexiarchico nemo inscribi poterat, nisi constaret natum esse parentibus civibus Atticis aut secundum leges adoptatum: itaque populares iurati inscribendum iudicabant. Iam vero δοκιμαςθέντες e popularium suorum sententia, a Demarcho apud quem adservabatur. Lexiarchico inscribebantur: idque ante Panathenaea, primis ineeuntis anni diebus. Tum qui inscribebantur, buxeam accipiebant tabellam, in qua nomen uniuscuiusque et parerni quoque populi, ad quem ille pertineret, erat inscriptum. Quibus omnibus rite peractis, deducti Ephebi in aedem Agrauli, Cecropis filiae, iusiurandum concipiebant in haec verba: Οὐ καταιχύνω τὰ ὄπλα τὰ ἱερὰ οὐδ᾿ ἐγκαταλείψω τὸν πρωτοςτάτην ὅτῳ ἂν ςτοιχήσω. Α᾿μυν´ω δὲ καὶ ὑπὲρ ἱερῶν καὶ ὑπὲρ ὀσίων, καὶ μο νος καὶ μετα πολλῶν καὶ την` πατρίδα ουκ ἐλάττω παραδώσω, πλείω δὲ καὶ ὐρείω, πλεύοω δὲ κατὰ γῆς καὶ καταρώοω, ὁπόσην ἂν παραδέξομαι, καὶ εὐηκοήοω τῶ ἀεὶ κρινόντων ἐμφόνως καὶ τοῖς ςθεσμοῖς τοῖς ίδρυμένοις πείοομαι καὶ οὕς τινας ἂν ἄλλους τὸ πλῆθος ιδρύοηται ὁμοοςρόνως. Καὶ ἄν τις ἀναίρῃ τοὺς ςθεσμοὺς ἢ μὴ πείθηται ουκ ἐπιτρέψω. Α᾿μυύω δὲ καὶ μόνος, καὶ μετα πάντων, καὶ ἱερὰ πάτρια τιμήσω. Ι῎ςτορες ςθεοὶ, Α῎γραυλοι, Ε᾿νυάλιος, Α῎ρης, Ζεὺς, Θηλὼ, Η῾γεμόνη, i. e. Non dehonestabo haec sacra arma: neque deseram Protostatem, quisquis ille sit, quem in versu meo excipiam. Pro aris et focis dimicabo, sive solus sive cum aliis
multis. Patriam liberis non relinquam in deteriore, sed potius in meliore statu. Navigabo ad terram, camque colam quantulacumque illa sit, quae habenda mihi tradetur. Obtemperabo iis, qui iudicia reddent prudenter. Parebo legibus, quae obtitinent, coeterisque omnibus, quas populus universo consensu feret. Quod si quis leges abrogare velit, populo non sciscente, minime feram: Vindicabo autem, sive solus, vive cum aliis omnibus. Patria sacra colam: Testes Dii Sunto, Agrauli, Enyalius, Mars, Iuppiter, Nutricia terra, Diana, ex Stobaeo atque Polluce, quibus duo Capita, quae desiderabantur, ex Ulpiano in demosthenis Or περὶ παραπρεσβείας, Philostrato in vita Apollonii et Plutarch. in Alcibiade, accessêre. Γ῾περμαχεῖν ἄχρι ςθανάτου τῆς θρεψαμένης. Ο῞ροις χρήσαςθαι τῆς Α᾿ττικῆς, πυροῖς, κριθαῖς, ἀμπέλοις, ἐλαίαις, Ad mortem usque pro nutricia terra dimicabo: Fines agri Attici statuam, frumentum, hordeum, vites, oleas. E' quibus patet, quando hoc iuramentum praestabant Ephebi, fuisse instructos armis, quae forte in ipsa aede Agrauli adservata inde tamquam ex armamentario depromi solebant: quare etiam sacra dicta sunt. Quod de navigatione in terram additur, de Coloniis intelligendum est, quas frequentes admodum Athenienses deducebant, etc. Coeterum album Lexiarchicum, ληξιαρχικὸν λέυκωμα, in quo nomina Epheborum scribi mos, qui ad eundem Demum pertinebant, παρὰ τῆς λήξεως, i. e. τȏυ κλήρου ἄρχειν, nomen acepit, quia sui iuris fiebant, rerumque suarum arbitrium consequebantur, quorum nomina in illo scriberentur. Feminas vero quod attinebat, non ulli adscribebantur illae Tribui, donec nubiles essent: tum etiam illarum nomina albo inserebantur, mense Gamelione; (quemadmodum Ephebi inscribebantur mense Pyanepsione) Paterque unicuiusque virginis τοῖς φράτορσι epulum Γαμηλίαν dictum praebere solitus est, Pollux, l. 8. c. 9. Romanorum moribus atque institutis, parentes libros sibi natos profitebantur in Actis, apud Praefectos aerarii, ex quo cura tabularum publicarum a Quaestoribus ad Praefectos aerarii translata est, quod factum Nerone imperante: quod ut in intra tricesimum diem fieret, primus M. Aurelius constituit, apud Capitolinum; ex qua natali professione aetas probabatur. Quamquam pubertas non tantum ex numero annorum, sed etiam habitu corporis definiebatur, i. e. ex aspectu erumpentis pubis, quae sententia fuit Prisci, apud Ulpian. in Reg. Iuris, expressa a Servio ad hunc versum Virg. Aen. l. 7. v. 53.
Iam matura viro, plenis iam nubilis annis.
Vide Samuel. Petit. Comm. in Leges Attic. l. 2. tit. 4. et Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 5. c. 13. Ab Ephebis locus in Theatris Ε᾿φηβικὸν, seu Ephebicum dictus est, e quo Iuvenes specta bant, quemadmodum in Buleutico senes sedebant. Iulius Pollux. Onomastico l. 4. c. 19. Ε᾿καλεῖτο δὲ τι καὶ Βουλευτικὸν μέρος τοῦ θεάτρου καὶ Ε᾿φηβικὸν, Dicebatur etiam pars quaedam Theatri Buleuticum et Ephebicum. Vide quoque Cael. Rhodigin. Var. Lect. l. 8. c. 8. et infra Pubes. Sed et ἔφηβος, nomen est iactus, in talorum ludo, quem expressum in cippo sepulchrali Alexandri cuiusdam Chii et Ephebi, memorat Salmas. ad Solin. p. 1221. De Epheborum veste Vide supra Chlamys, ut Ephbis honor ariis hodiernorum Magnatum infra in voce. Ephectici, Vide infra Sceptici.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ephebi — n. (In ancient Greece) ephebe, young Athenian man between 18 and 20 years old who had just reached manhood or full citizenship …   English contemporary dictionary

  • ephebus — /i fee beuhs/, n., pl. ephebi / buy/. a youth of ancient Greece just entering manhood or commencing training for full Athenian citizenship. [ < L; see EPHEBE] * * * ▪ ancient Greek institution       in ancient Greece, any male who had attained… …   Universalium

  • Ephebos — This page refers to the social group denoted by this term. For other uses, eg in sculpture, see Ephebos (disambiguation). Ephebos (ἔφηβος) (often in the plural epheboi), also anglicised as ephebe (plural: ephebes) or archaically ephebus (plural:… …   Wikipedia

  • LIBERI — apud Graecos 4. erant generum, teste Eust. in Hom. Γνήσιοι, Νότοι, Σκότιοι et Παρθηνίαι Γνήσιος, aliter Ι᾿θαγενὴς dicebatur, qui e matre cive natus esset, Lat. Legitimus. Non enim omnes sine ullo discrimine Liberi, quos patres tollebant in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ephebus — noun (plural ephebi) Etymology: Latin, from Greek ephēbos, from epi + hēbē youth, puberty Date: 1627 a youth of ancient Greece; especially an Athenian 18 or 19 years old in training for full citizenship …   New Collegiate Dictionary

  • Ephebos (disambiguation) — In Antiquity, ephebos (often in the plural epheboi), also anglicised as ephebe (plural: ephebes) or archaically ephebus (plural: ephebi), is a Greek word for an adolescent male. It may refer to: *Ephebos, that age group or a social status… …   Wikipedia

  • Tony Patrioli — fotografiado por Giovanni Dall Orto (2001). Antonio Pietta, conocido como Tony Patrioli (Manerbio, 9 de junio de 1941) es un fotógrafo italiano, especializado en desnudos masculinos de potentes connotaciones …   Wikipedia Español

  • ADOLESCENS — Graece Ε῎φηβος. Vide infra Ephebi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ATYS — I. ATYS Croesi, Lydiae Regis, fil. qui, cum antea semper mutus fuislet, in eo tandem praelio, quod Lydiae servitutem attulit, cum Cyri militem videret sublatô ense patri suo caedem illaturum, nimiâ loquendi cupiditate, linguae vinculum abrupit,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIRCUMTONSI — olim fuêre non pueri solum ingenui apud Graecos, sed et omnes elegantiae studiosi, inprimis qui in gymnasiis versabantur, tam senes, qnam iuvenes. Unde Euripides in Phoenissis longam coman non esse ex palaestrae more dicit. Παλοκαμὸς γάρ σου… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”